monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507) <<<     >>> VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 In inmensum trahi non decet finita litigia.2 quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructus est, quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt.3 Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur.4 Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum.5 cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo vitio xenuit esse pacificus.6 nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.126